Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 28 Cic. Luc. 30 () >>Cic. Luc. 32

29Antiochus ad istum locum pressius videbatur accedere. quoniam enim id haberent Academici decretum (sentitis enim iam hoc me δόγμα dicere), nihil posse percipi, non debere eos in suo decreto sicut in ceteris rebus fluctuari, [Note] praesertim cum in eo summa consisteret: hanc enim esse regulam totius philosophiae, constitutionem veri falsi; cogniti incogniti; quam rationem quoniam susciperent docereque vellent quae visa [Note] accipi oporteret quae repudiari, certe hoc ipsum, ex quo [Note] omne veri falsique iudicium esset, percipere eos debuisse; etenim duo esse haec maxima in philosophia, iudicium veri et finem bonorum, nec sapientem posse esse qui aut cognoscendi esse [Note] initium ignoret aut extremum expetendi, ut aut unde proficiscatur aut quo perveniendum sit nesciat;haecautem habere dubia nec is ita confidere ut moveri non possint abhorrere a sapientia plurimum. hoc igitur modo potius erat ab his postulandum ut hoc unum saltem,

-- --

percipi nihil posse, perceptum esse dicerent. Sed de inconstantia totius illorum sententiaesi ulla sententia cuiusquam esse potest nihil adprobantissit ut opinor dictum satis.

ch. 10

30Sequitur disputatio copiosa illa quidem sed paulo abstrusiorhabet enim aliquantum a physicis, ut verear ne maiorem largiar ei [Note] qui contra dicturus est libertatem et licentiam; nam quid eum facturum putem de abditis rebus et obscuris, qui lucem eripere conetur? — sed disputari poterat subtiliter quanto quasi artificio natura fabricata esset primum animal omne deinde hominem maxime, quae vis esset in sensibus, quem ad modum prima [Note] visa nos pellerent, deinde adpetitio ab his pulsa sequeretur, tum ut sensus ad res percipiendas intenderemus. Mens enim ipsa, [Note] quae sensuum fons est atque etiam ipsa sensus est, naturalem vim habet, quam intendit ad ea quibus movetur. itaque alia visa sic arripit ut iis statim utatur, alia quasi [Note] recondit, e quibus memoria oritur; cetera autem similitudinibus construit, ex quibus efficiuntur notitiae rerum, quas Graeci tum ἐννοίας tum προλήμψεις vocant; eo cum accessit ratio argumentique conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta is gradibus ad sapientiam pervenit.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 28 Cic. Luc. 30 () >>Cic. Luc. 32

Powered by PhiloLogic